Hľadaný výraz: Mt 11,20-24, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam: 21 “ Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. 22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis. 23 Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque in hunc diem. 24 Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi ”.

1

mail   print   facebook   twitter